- ISENBURGUM
- ISENBURGUMopp. et Comitatus Germ. sup. sub proprio Com. ex stirpe illustri et perantiqua: cuius originem vulgoarcessunt, a quodam Hessone Com. et Dn. de Isenburg, qui Lud. Com. Arnstenii et Dn. Vesaliae, Bopardiae, Goarifani ac Lanstenii gener, floruerit A. C. 1140. et pater Arnoldi Ultraiectensis, avus Engelberti ac Brunonis osnabrugensium, atque Dietheri, Monasteriensis Episcoporum, fuerit. Praecipua gentis divisio coepit, cum Henr. Arnoldi Electoris Trevirici trater, Gerlacum et Lud. filios reliqueret. Illi enim Isenburgum inf. obtigit; huic ab Helvige coniuge Budingense dominium. Gerlaci nepos Salentinus Grensaviam a coniuge Adelheide agnata ex Budingensibus accepit; unde lineae novum nomen inditum; quae demum in Ernesto Com. de Isenburg et Grensaw (filio Salentini Archiep. et Electoris Coloniensis, ex Anna Vilhelma Arenbergia, nato A. C. 1584. et marito Carolinae, filiae Car. Principis Arenbergiae) Defecit A. C. 1664. In Budingensibus, praeter ramum Grensavium, cuius bona ad alterum dein translata (successione Ernesti ultimi, inrer varios praetendentes, nec dum satis ad liquidum perductâ) duos ramos ex se emisit Lud. Dietheri Electoris Moguntini frater; Nam ex eius liberis Phil. Kelterspacenses dedit, qui nunc esse desiêre: Ioh. in Birstein reliquos. Et quidem huius nepos Wolffgangus Ernestus pater communis est omnium in illustri hac Fam. nunc superstitum: qui sunt ex tertio matrimonio, fil. Ioh. Ernestus in Budingen et ex primo nepotes in Offenbach, de quibus posterioribus infra suo loco; Budingensium progenitores ita habent. Ioh. Com. de Isenburg et Budingen, (Defunctus A. C. 1408.) ex Margaretha filia, Theodorici Com-Catzenelebogae, fil. habuit Dietherum, maritum Elisabethae Solmensis (Othone Com. genitae) et ex ea patrem Lud. qui Obiit A. C. 1511. Hoc et Mariâ Nassoviâ (filiâ Ioh. Com.) nat. Ioh. Decessit A. C. 1533. Pater ex Anna Schwartzenburgica (filia Guntheri Com.) Phil. Exstincti A. C. 1596. Huic ex Ehrengardi s. Irmgardi Solmensi (filia Phil. Com. Solmensis, lineae Braunfelsiae) genitus Wolffgangus Ernestus, Fato functus est A. C. 1633. relictis, ex Iuliana Wirgenstenia (filia Lud. Com. Sainae et Witgenstenii) Lud. Arnoldo (qui nat. A. C. 1619. Decessit A. C. 1662.) et Ioh. Ernesto, qui genitus A. C. 1625. Mariam Carolam Erpachiam sibi iunxit, sororem germanam Georgii Ernesti Com. ex ea numerosae prolis parens. Georg. enim Ernestus (nat. A. C. 1651. Den. A. C. 1652.) Ioh. Lud. (nat. A. C. 1652. Den. A. C. 1654.) Anna Amalia (nat. A. C. 1653.) Phil. Ernestus (nat. A. C. 1655. Den. A. C. 1672.) Elisabetha Iuliana (nat. et Den. A. C. 1656.) Frid. Vilhelmus (nat. A. C. 1657.) Wolffgangus Ernestus (nat. A. C. 1659.) Ioh. Casimirus (nat. A. C. 1660.) Ferdinandus Maximilianus (nat. A. C. 1661.) Georg. Albertus (nat. A. C. 1664.) Luisa Albertina (nat. A. C. 1665.) et Car. Aug. (nat. A. C. 1667.) omnes Comites Isenburgi in Budingen, his parentibus ortum debent. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Europ. Part. 2. p. 12. et Part. 3. p. 84. Primus autem Isenburgi Comes perhibetur Henr. A. C. 1230. Budingensis vero Dynastiae Dietherus, qui Comitis titulo auctus est. Utraque hoc Sec. Wolfgango Henr. Isenburgi et Budingae Com. tamquam laesae Maiestatis reo, adempta, Georgio Hassiae Langravio (qui constanti in Caesarem Domumqueve Austriacam obsequio affectuqueve FIDELIS dici meruit) Ferdinandus II. largitus est, A. C. 1636. Secuta A. C. 1642. transactio inter Hassos et Isenburgios, quâ, inter alia, certa Comitatuum istorum portio, 20000. florenos annuos ferens, septem Feuda, ut appellantur, nobilia et cum titulo, (quo Hassi etiam superstitibus Isenburgiis potirentur) successionis iura, si quando istorum progenies deficeret, Cattis mansêre, reliqua Comitibusrestitui debebant: Etiam cautum, ne generalis, quae tum sperabatur, amnestiae beneficio se tuerentur Comites; qui tamen aliquot post Annis, cum de pace Osnabrugae ageretur, pacta illa, nimio Domûs suae damno, vi metuqueve et quidem ab aliis inita, causantes, aetatis quoque miserationem meritae iura invocando, restit vi in integrum petivêre. Et indultâ illis dictâ, pactione generalis Ammestiae gratia, salvis tamen iuribus, quaeHassi sibi competere obtenderent. At praeter hos, etiam Saxones, Cattis refragabantur, datam sibi a Rudolpho II. A. C. 1596. succedendi Comitibus, quocumque modo terrae ipsorum ad Caesares reverterentur, spem, a Matthia, Ferd. II. atque Leopoldo I. Impp. confirmatam, memorantes. Unde est, quod, manente etiamnum hac lite, Saxones Hassiae Landgravios, Isenburgi atque Budingae Comitum nomine, neutiquam salutent, Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Princip. gentibus, c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.